Rozmiar: 15909 bajtów

CCXIX.

1349, December 9. Frankenstein.

Vergleich des Klosters mit der Stadt Frankenstein hinsichtlich mehrerer die Stadt Wartha betreffenden Streitpunkte.

In nomine domini amen. Ne autem dissenssionis materia in continuationis interitum redigatur, necesse est, eam consilio prevenire sagaci, quo non materia dissensionis sed potius amice compositionis dici mereatur. Hinc est, quod nos Apeczco dei gratia episcopus Lubucensis tenore presentium volumus ad universorum perpetuam notitiam pervenire, quod audientes dissensiones inter civitatem Frankensteyn ex una, et monasterium Camencz parte ex altera ratione quarundam casualitatum exortas, per quas sibi invicem nimium repugnabant, quibus auditis in ordine simul et intellectis, pensatis etiam et circumstantiis universis, ipsas dissensionum materias ad votivam precum instantiam, partium utrarumque divina nobis gratia suffragante duximus decidendas in hunc modum, amicabiliter partes utrasque concordantes sive componentes: In primis quod pecunia monetalis in Wartha Frankensteynensis districtus debet ad monasterium Camencz pertinere. Item quotquot sunt taberne vel esse possunt, carnifices et pistores in tota Wartha et quelibet opera, que inibi sunt et fuerint, cum consensu partis utriusque, necnon duo orti siti ad dexteram manum, qua itur de Frankensteyn in Wartham, ex illa tamen parte ac etiam orti, qui ibidem in communibus bonis fieri possunt aliquatenus, cum voluntate partis utriusque debent communiter ad partes utrasque pertinere; item stationes vendentium panes vel carnes debent inter statuas lobrorum permanere. Orti vero in dote situati debent solum pertinenter ad monasterium habere respectum. Deinde tabernatores in Wartha poterunt facere brasium et ibidem braxare sine civium displicitu; ipsis vero non potentibus nec facere brasium in facultate existentibus, brasium vel cerevisiam in Frankensteyn emere tenebuntur, si eis dabitur secundum forum commune, prout alibi possunt comparare. Si vero brasium vel cerevisiam in Frankensteyn ad emendum non invenirent, vel si vendentes eis dare nollent pro pretio communi et termino competenti, extunc petita quaravis non obtenta consulum licentia, qui pro tempore fuerint, sine ipsorum displicitu alibi poterunt comparare. Preterea, si quis monasterium Camencz aut civitatem Frankenstein inpugnaret pro dictis bonis communibus in Wartha, tenebuntur sibi vicissim mutuum dare con­silium et auxilium, necnon agere et defendere, sicut socii habentes bona et indivisa simul et communia. Insuper super tractu seu citacionibus de bonis monasterii ad iudicium iudicis curie faciendis de ipsarum parcium consensu ordinamus, quod antequam sciatur, apud quem dominum temporalem Frankensteyn cum suo territorio remanere debeat, cives non debent aliquos homines monasterii in Frankensteyn citare, sed quociens eis opus fuerit, debent in bonis monasterii iusticiam postulare, quam abbas vel suus officiatus ipsis facere debet infra quatuordecim dies indilate, sic tamen, quod si aliquem hominem de bonis monasterii ipsius in Frankensteyn venire contingeret, quod ibidem possit trahi pro pecuniali debito ad iudicium ac eciam conveniri et ibi facere, quod dictaverit iuris ordo. Postquam vero certus et perpetuus dominus hereditarius habebitur, tunc abbas in Camencz, qui pro tempore fuerit, et cives in Frankenstein super isto articulo, videlicet de tractu citacionum ad iudicium curie concordabunt, sicut eis fuerit divinitus inspiratum, et sicut eis utrisque videbitur melius expedire. Item ordinamus, secundum iusticiam maleficos homines ad persequendum, quod sculteti et scabini de bonis monasterii ter in anno venire debent in Frankensteyn ad tractatum vel colloquium, quod "rugunge" vulgariter nunccupatur, sicut hactenus fieri consuevit, sic tamen, quod si aliquem hominem non profugum, sed in bonis monasterii residentem, ibidem deferri vel inculpari contingeret, quod de hoc cives vel alii, quorum interest, debent in bonis monasterii iusticiam postulare, quam officiatus domini abbatis in Camencz facere debet indilate. Si vero cives in Frankenstein aliquos profugos vel manifestos raptores in bonis monasterii deprehenderent et eosdem deducerent, de hoc dominus abbas in Camencz, qui pro tempore fuerit, et idem monasterium causari contra ipsos cives in Frankenstein vel querulari non debet. Quam composicionem ac ordinacionem per nos sic factam tam cives in Frankenstein quam monasterium Camencz exultanti animo laudarunt ratam et gratam habere volentes, nulla sorte, dolo, causa nec ingenio infringendo, sed nobis ipsam illesam et inconvulsam ex utraque parte perpetuis temporibus observare, sub tocius sue fidei integritate compromiserunt. In quorum omnium testimonium et robur perpetue valiturum hoc presens privilegium seu instrumentum publicum monasterio in Camencz desuper confectum, nostro sigillo ac eciam sigillo civitatis Frankensteyn per discretos viros Petrum Henningi, Nicolaum Nigri, Johannem Cloppher et Nicolaum de Hayn, protunc ibidem consules, sub appensione fecimus et mandavimus communiri. Actum et datum in estuario domini Jacobi plebani in Frankensteyn per Henricum notarium infrascriptum, anno domini Mo CCC° XLIX° indiccione secunda, IX° die Decembris hora quasi sexta; presentibus: strenuo milite domino Cunado de Rybenicz ac nobilibus Gelfredo de Stercza, Gun­thero de Tarnow, Henrico Wolverami, Mathia, filio Cunadi de Schonenwalde et Peczone, sculteto de Cunczendorf, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Signum notarii.
Et ego Henricus quondam Henrici de Proczano, clericus Wrat, dyocesis, imperiali auctoritate notarius publicus, concordie, composicioni, ordinacioni, compromissioni et omnibus et singulis premissis, dum sic agerentur, una cum predictis testibus presens interfui, et ea ad mandatum domini episcopi supradicti et ad instanciam parcium supradictarum conscripsi et in hanc formam publicam redegi nomine meo et signo solito consignando in testimonium omnium premissorum.

Or. Perg. An roth- und violettseidnen Fäden hängen die Siegel des Bischofs Apeczco von Lebus und der Stadt Frankenstein (Abbildung s. bei Saurma-Jeltsch, Wappenbuch der Schles. Städte T. II. No. 21.).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów